Jump to content

Ephorus

E Vicipaedia

Ephorus Cymaeus (natus Cymae in Aeolide, floruit quarto saeculo a.C.n.) fuit discipulus Isocratis et rerum gestarum scriptor Graecus antiquus. Historiam universam tam Graecorum quam Barbarorum triginta libris digestam et hodie deperditam elucubravit tempora ab Heraclidis redeuntibus usque ad Perinthum a Philippo obsessam (340 a.C.n.) complectentem[1]. E tanto opere fragmenta tantum exstant in aliorum auctorum scriptis servata. Nam unus e praecipuis fontibus Diodori Siculi in libris XI-XVI repertus est atque saepe a Strabone et a Plutarcho[2] in Vitis memoratur. Timaeus Tauromenitanus eius scribendae historiae rationem acriter vituperavit quam adversus detrectatorem defendit Polybius duodecimo libro Historiarum[3]. Magister Isocrates lenissimo ingenio Ephori calcaria adhibenda esse dicere solebat[4].

Filius Demophilus paulum opus patris continuavit.

  1. Diodorus Siculus, Bibliotheca Historica 16.76.5.
  2. Peter Von der Mühll, "Direkte Benützung des Ephoros und des Theopomp bei Plutarch", Museum Helveticum, 1954: 243-244
  3. XII.3-28.
  4. Cicero, Brutus 204 et De Oratore IV.36. Quintilianus, Institutio oratoria II.8.11 et X.1.74.

Editiones fragmentorum

[recensere | fontem recensere]
  • Die Fragmente der Historiker : Ephoros von Kyme (FGrHist 70) und Timaios von Tauromenion (FGrHist 566), übersetzt und kommentiert von Barbara Gauger und Jörg-Dieter Gauger. Anton Hiersemann, 2015 Recensio critica
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker. Teil 2, Band 2a, Nr. 70, Berolini, 1926

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]