Isara
Appearance
![]() |
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans. |
Isara (-ae, masc.) est nomen fluviorum quorundam. In lingua Celtica aut in lingua Indoeuropaea sunt origines nominis. Is Latine "aquam" dicit, confer vocabula Germanicum et Anglicum Eis et ice quae glaciem significant seu aquam congelatam. Harum rerum periti putant hoc verbum priscum et coniectum olim non solum aquam congelatam sed aquam ipsam significavisse.
- Duo flumina in Gallia sic vocantur, quorum alter Oise, alter Isère Francogallice appellatur.
Huius fons surgit in Arduenna apud Nervios, illius in Alpibus et influit in Rhodanum prope Valentiam urbem.
- Isara (Bavaricus) est fluvius, qui in Austria oritur, tunc per Bavariam fluit, tandem prope oppidum, quod Deggendorfium[1] appellatur, in Danuvium influit. Theotisce Isar appellatur.
- In Batavia sunt duo flumina, quae in lingua Batava IJssel appellantur, lingua Latina plerumque Isala.
- Etiam alia Isara, quoque nominata Ysara, Esara, sive Hisera, est in Gallia et in Belgia, Francogallice; Ysère et Batave; IJzer).
Postremo alia flumina nomina habent cum verbi radice is sicut fortasse Hister et Hisarcus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide Chronica Bavaricae Capucinorum Provinciae : in brevem summam collecta a religionis institutione usque ad eius resuscitationem, ubi dicitur "(...) P. Ludovicus Sedlmair Deggendorfensis confessarius semper ei propre esse debuit (...) Testes erant Monachium, Straubinga, Deggendorfium, Bulsanum (...)".