Modius


Modius est mensura Romana capacitatis sedecim sextarios (circiter 8 litra 73 centilitra) capiens. Item vas erat unius modii capax, quo Romani ad grana frumentaque metienda utebantur.
Modius ubertatis signum
[recensere | fontem recensere]Qui modius saepe ab imperatoribus Romanis in nummis expressus est, sive solum ut in quadrantibus Claudii, sive, spicis redundans, ad pedes figurae muliebris, Abundantiae vel Annonae : ita ostendere cupiebant quantae curae sibi essent alimenta plebis Romanae. Nam modius velut insigne frumenti et annonae factus erat. Idcirco quod deus Serapis in capite gerit etsi initio fortasse calathus fuit, nonnumquam eruditi ut modium interpretantur quia deus frumentorum dispensator erat.
Modius in linguis Romanicis
[recensere | fontem recensere]Ante metricam rationem ubique institutam hoc nomen mensurae pluribus regionibus Europae in usu fuit (francogallice muid, italiane moggio, hispanice lusitaneque moio) : at mutatis locis diversissimae capacitatis fuit.
Proverbium Romanum
[recensere | fontem recensere]Proverbium a Cicerone memoratum omnibus notum est: multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Laelius de amicitia 19, 67
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]
- Lucas Paetus, De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber unus. Venetiis, 1573.
- R. P. Duncan-Jones, "The Choenix, the Artaba and the Modius", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 1976: 43-52
- "The Size of the Modius Castrensis", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 1976: 53-62
- Joachim Jahn, "Zum Rauminhalt von Artabe und modius castrensis: Ein Diskussionsbeitrag", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 1980: 223-228
- Philip Mayerson, "The "Modius" as a Grain Measure in Papyri from Egypt", The Bulletin of the American Society of Papyrologists, 2006: 101-106
- Ramsay MacMullen, "Diocletian's Edict and the «castrensis modius»", Aegyptus, 1961: 3-5
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Modius apud Perseus - Daremberg et Saglio - Neue Pauly Supplementum
- Vicimedia communia plura habent quae ad modium pertinent