Jump to content

Roy Halladay

E Vicipaedia
-5 (magnopere corrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Roy Halladay
Res apud Vicidata repertae:
Roy Halladay: imago
Roy Halladay: imago
Nativitas: 14 Maii 1977; Denverium
Obitus: 7 Novembris 2017; Sinus Mexicanus
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Harry Leroy Halladay
Roy iacit pro Philadelphia Phillies anno 2011

Harrius Leroy "Roy" Halladay III, etiam agnomine "Doc" appellatus (natus die 14 Maii 1977; mortuus die 7 Novembris 2017), fuit iaculator incipiens in Major League Baseball manibus dextris iaciens, qui pro turri Philadelphia Phillies longo tempore militavit. Eius agnomen, a nuntio Thoma F. Cheek datum, ortum est ex pugnatore Ioanne "Doc" Holliday.

Halladay, cum tiro esset, primus lectus est a Toronto Blue Jays anno 1995 in Electione Tironum Major League Baseball tamquam septimus decimus e cunctis. Toronto Blue Jays per novem annos defendit. Anno 2010 turri Philadelphiae traditus est. Inter lusus suos, diu iacere potuit habetque adhuc plurimos ludos plenos (hodie 64) inter lusores activos. Habet etiam undeviginti ludos sine cursibus hostilibus.

Die 20 Maii anno 2010, Halladay vicesimum ludum perfectum in historia Major League Baseball contra Florida Marlins iecit. Postea, die 6 Octobris anno 2010, in primo eius apparatu tempestatis postae, secundum ludum sine ictibus in historia tempestatis postae iecit contra Cincinnati Reds in Ludo Primo Series Divisionalis Foederis Nationalis. Ille fuit ludus sine ictibus hostilibus secundus eodem anno, post ludum perfectum, et Harrius quintus iaculator in historia Foederum factus est qui plures quam unum ludum sine ictibus hostilibus perfecerit. Binis vicibus, annis 2003 et 2010, Halladay accepit Praemia Youngiana.

Natus in Denverio Colorati et in urbe Arvada adolescens, studium basipilae tenens omnia loca in campo experiri voluit. Hominibus Major League Baseball eius facultas iacendi mox innotuit. Bus Campbell, sapiens basipilae in Colorato (qui et alios lusores ut Goose Gossage et Brad Lidge instruxerat), Halladay exercendi causa suscepit. Mox a Toronto Blue Jays in electione tironum selectus, anno 1998 vocatus est ut in Foedere Maiore luderet.

In Basipila Professionali

[recensere | fontem recensere]

Cum Toronto Blue Jays (1998–2009)

[recensere | fontem recensere]

Halladay, in secundo initio anni 1998 contra Detroit Tigers, paene ludum sine ictibus hostilibus iecit, sed Robertus Higginson cursum domus (home run) percussit, qua re conatum rupit. Halladay tamen illum ludum vicit primamque victoriam in Foedere Maiore adeptus est.

Anno 2000 medium 10.64 cursuum meritorum habuit in undeviginti ludis, quod pessimum inter iaculatores omnes erat qui quinquaginta sessionibus egerant. Anno 2001 ad Dunedin Blue Jays missus est, ut artem iacendi reficeret.

Tunc celerem pilam suam usque ad 95 milia passuum horalium iactare potuit, sed alta manebat in zona. Mel Queen, magister iacendi de Blue Jays, ei auxilium tulit. Post duas hebdomades Halladay modum iacendi mutavit, pilas cadentes et flectentes addidit, quod efficaciam ei restituit. Denique in Foedere Maiore iterum apparuit cum 5 victoriis et 3 cladibus, medioque 3.19 cursuum meritorum in sedecim initiis.

Anno 2002 Halladay felicissimam tempestatem egit, cum 19 victoriis et 7 cladibus, medioque 2.93 cursuum meritorum. Etiam electus est in Manum Omnium-Stellarum Foederis Americani. Illae 19 victoriae plurimae fuerunt post annum 2000, cum David Wells viginti ludos vicit.

Anno 2003 Halladay iterum rem prosperam confecit, cum 22 victoriis, 7 cladibus, et 3.25 cursuum meritorum in 266 sessionibus. Eodem anno Praemium Youngianum Foederis Americani meruit atque iterum in ludo Omnium-Stellarum interfuit, cum manus eius (Toronto Blue Jays) 86 ludos tota tempestate vinceret.

Anno 2004 Halladay, propter dolorem umeri, bis in Inventarium debilium relatus est; in 133 sessionibus habuit 8 victorias, 8 clades, mediumque 4.20 cursuum meritorum. Ex exercitationibus prae tempestate brachium nimis fatigasse putatur.

Anno 2005 Halladay aliam felicem tempestatem inchoavit. Inter optimos iaculatores Foederis Americani numeratus est, cum 12 victoriis, 4 cladibus et 2.41 cursuum meritorum in undeviginti initiis. Tertio electus est in Manum Omnium-Stellarum. Sed die 8 Iulii anno 2005, percussus a Kevin Mench, crus fregit et reliqua tempestate non lusit. Quem in ludo Omnium-Stellarum subrogavit Marcus Buerhle, iaculator incipiens Foederis Americani.

Halladay mortuus est die 7 Novembris 2017, cum aeroplanum ICON A5, quod ipse gubernabat, in Sinum Mexici decidit.[1][2][3]