Jump to content

Systema relationum

E Vicipaedia
Relativitas simultaneitatis(en)(d) per artem animandi sic illustratur.

Systema relationum,[1] seu systema relativum,[2] in physica et astronomia est systema coordinatarum, cuius origo(en)(d), directio(en)(d), et norma(en)(d) sic definiuntur ut ad peculiare spatium aut spatitempus physicum referantur. Exemplum perclarum est systema relationum inertiale(en)(d), quod ad corpora quiescentia seu motu rectilineo uniformi procedentia refertur.

Satis est n + 1 puncta definire ad systema relationum n dimensionibus plene constituendum. Exempli gratia, Systema Cartesianum coordinatarum definiri potest primo puncto in origine et ceteris punctis unam unitatem ab origine distantibus per omnes axes positis.

In relativitate speciali Einsteniana, systemata relationum adhibentur ut phaenomena quae moveri observantur ad observatorem referantur. Hoc in contextu, saepe locutio systema relationum observatorium adhibetur (Anglice observational frame of reference), quae indicat observatorem intra tale systema quiescere, etiamsi ei non necesse est apud originem iacere. Systema relationum relativisticum etiam tempus coordinatarum(en)(d) includit (vel implicat), quod inter systemata relationum quae inter se moventur(nn)(d) non idem manet. Sic relativitas Einsteniana a Galilaeana, in qua omnia tempora inter se congruunt, differt.

  1. Anglice Frame of reference; Theodisce Bezugssystem. De locutione Latina conferatur Bauch, Brunus (). Idealismus und Realismus. Kant-Studien. 20 (1). Berolini: Reuther & Reichard. p. 101: “Und die Realität der ‘Dinge ausser uns’ kann hinsichtlich der Raumauffassung allein dann gesichert werden, wenn der Raum mathematisch-gesetzlich als ‘systema relationum’, als Bezugssystem verstanden wird.”
  2. Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Referenzsystem apud Lucusaltianum, Petrum (2025). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. VI, R–T (ed. XXV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 13.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad systemata relationum spectant.