Timoleon Corinthius
Timoleon (*ontis, m. Graece Τιμολέων, natus circa 410 a.C.n. Corinthi, mortuus Syracusis 337 a.C.n.) fuit strategus Corinthius qui Syracusas ceterasque civitates Graecas Siciliae tyrannide liberavit. Tyrannos adeo oderat ut suum fratem Timophanem Corinthi necaverit quia mercennariis militibus sibi traditis abutebatur ad libertatem civium opprimendam. Praeterea Carthaginienses ad flumen Crimisum devicit et novos colonos Graecos in insulam accersivit, ita Graecam rem in Sicilia iampridem labantem roborans. Duas biographias antiquas adhuc legere licet, Latine Cornelii Nepotis, Plutarchi Graece.
Quid Corinthi gesserit
[recensere | fontem recensere]
Timoleon Timodemi[1] filius nobili genere natus primam militiam in hoplitis absolvebat cum frater Timophanes equitatui praeerat cui saluti in aliquo proelio circa 368 a.C.n. fuisse narratur[2]. Mox tamen cum Corinthiorum populus quadringentos mercennarios Timophani ducendos tradidisset atque ille tyrannidis cupidine spretis legibus civium libertatem opprimeret Timoleon precibus prius frustra adhibitis tandem eum interficiendum curavit[3]. Quamvis bene de patria meruisset fuere tamen qui pietatem laesam ei obicerent atque mater ipsa eum domo expulit nec umquam cum eo in gratiam rediit. Quod aegre tulit atque dolore confectus per sequentes viginti annos a publicis rebus abstinuit[4]. Aliam traditionem sequebatur Diodorus Siculus qui statim post caedem Timoleontem in Siciliam missum esse contendebat[5]. Quin etiam senatoribus, qui de caede Timophanis cognoscebant, placuisset, si rem in Sicilia bene gessisset tyrannicidam iudicatum iri, sin prave, fratris homicidam[6]. Praeterea Timoleontem sua manu fratrem occidisse apud Diodorum legimus. Duas igitur traditiones distinguere oportet: alteram heroi tam benignam ut hagiographica paene dici possit et ad Timaeum Tauromenitanum[7] referendam; alteram ad panegyricum minus pronam quae per Diodorum Siculum a deperdita historia Ephori derivari videtur.
Certe circa 345 a.C.n. legati Syracusis Corinthum (quae eorum metropolis erat) venerunt auxilium adversus tyrannum Dionysium II rogatum atque fortasse etiam adversus Carthaginienses. In primis strategum poscebant et Timoleon volens designatus est[8].
De expeditione militari
[recensere | fontem recensere]Cum classis pararetur, favor divinus multis signis elucebat. Ita sacerdotissae Demetros et Korae somnio viderunt deas ad exeundum iam paratas atque affirmantes sese Timoleontem in expeditione secuturas; aliud faustum omen Timoleonti Delphis occurrit. Praeterea taeda lucens classem comitata est usque ad oram Italiae[9] quae lumen dearum comitantium credebatur esse, quibus navem aliquam dedicarant. Ita decem navibus et septingentis mercennariis Ionium mare transvectus Metapontum primum adpulit[10] atque inde Rhegium navigavit ubi Carthaginienses obviam venerunt transitu freti prohibituri. Etenim societatem cum Hiceta icerant, Leontinorum tyranno, adversus Dionysium quem Hicetas iam in arcem Ortygiam clausum obsidebat[11]. Quia autem tyrannidem ipse adfectabat advenientem Timoleontis exercitum rursus abire volebat[12]. Timoleon astutia callida Poenos decepit atque Carthaginiensium navium custodiam evasit: Tauromenium adpulit ubi Andromachus, pater historici Timaei qui civitati praeerat, eum exspectabat atque eius exercitum roboravit[13].

Primum Timoleon Adranum properavit ubi multi eius partibus favebant cum mille ducentis militibus. Ibi quinque milia Hicetae militum eodem festinantes ut secessionem praevenirent ex improviso adortus fugavit. Quae inexspectata victoria animos suorum confirmavit[14]. Praeterea Dionysium tyrannum impulit ut spreto Hiceta sese Timoleonti dederet atque ei arcem cum militibus suis traderet. Timoleon Dionysium privatum Corinthum dimisit ubi reliquam vitam degit[15]. Novis copiis ex Italia in Siciliam transeuntibus Timoleon Messana deinde potitur. Simul, dum Hicetas et Carthaginienses expeditionem adversus Catanenses qui Timoleonti favebant faciunt, praesidii dux ex Ortygia reliquam urbem adoritur et Achradina, valida Syracusarum parte potitur atque eam munit. Tum Carthaginienses quorum classis portum occupabat et sexaginta milia peditum (sic Plutarchus, Diodorus quinquaginta milia[16] numerabat) Magone duce exposuisse dicebantur Hicetan deserentes incerta de causa abeunt. Quod miraculum antiquis auctoribus visum est quia Timoleon appropinquans non plures quattuor milibus secum agebat. Post quae proelio commisso Hicetan vicit atque totae Syracusae penes Corinthios fuerunt[17]. Secundum autem Diodorum Timoleon partem Syracusarum urbis statim post proelium ad Adranum occupavit dum fugitivos intra urbem persequitur et Hicetan vicit antequam Dionysius sese et arcem dederet.
Maximum tamen ei proelium fuit circa 340 a.C.n. ad flumen Crinissum contra septuaginta milia[18] Carthaginiensium ex Africa per Lilybaeum portum Hamilcare et Hasdrubale ducibus venientibus qui Graecos e tota Sicilia expellere volebant quia iamdiu mercennarii e Poenorum bonis vivebant et usque ad Entellam progressi erant, libertatem et autonomiam civitatibus omnibus reddentes[19]. Sex milia hominum (Plutarchus) vel undecim milia (Diodorus) tantum Timoleon contra eos ducebat postquam mille mercennarii numero hostium territi defecerunt. Cum ad hostes iter facerent Corinthiis occurrerunt carri petroselini onusti; quod omen faustum interpretatus Timoleon milites ex eo coronas flectere atque capiti imponere iussit quia ludis Isthmicis victores hac herba Corinthi coronabantur. Hoc signo divino animi confirmati[20] milites hostes in transitu fluminis Crimissi adorti, cum pars adhuc citra rivum remansisset, pars iam transisset, eos profligarunt. Insuper velut dis auxiliantibus tempestas vehemens grandinem in hostium vultus immittebat. Praedam ingentem inde tulerunt atque inter mortuos nobilissimi cives Carthaginienses[21] reperti sunt[22]. Post hanc pugnam Sicilia omnis in duas partes rivo Halico divisa est: regionem occidentalem habuerunt Poeni, orientalem Graeci[23]. Adeo parvis magnos exercitus vicerat Timoleon!
Bellum quoque cum tyrannis parvarum civitatum gessit qui ad imperium retinendum societates cum Carthaginiensibus facere non aspernabantur: ita Leptines (Apollonia et Engyum) Corinthum captivus dimissus est[24], Hicetas[25] (Leontini) et Mamercus[26] (Catana) morte adfecti sunt.
De actione politica
[recensere | fontem recensere]Simul atque Syracusis potitur Timoleon arcem et tumulos tyrannorum Syracusanis delenda tradit. Ita monumenta et memoriam tyrannidis oblitterabat quod Dion facere noluerat et ideo favorem populi amiserat[27]. Deinde legibus operam dedit quae libertatem et aequa iura omnibus redderent[28]. Libertatem in ceteris quoque civitatibus Graecis Siciliae restituere aggressus est et plerosque tyrannos aut fugavit aut necavit[29] adversus quos non semper bona fide egit ob eorum praeterita periuria et scelera[30]. Ipse Plutarchus ingratum facinus iudicat esse quod Timoleon filias et uxorem tyranni Hicetae populo Syracusano tradiderit qui eas morte damnavit. Memorat tamen ad minorem culpam Hicetan idem olim decrevisse de Dionis uxore et sorore et parvo filio[31]. Rursus Diodorus Siculus grate narrat quomodo Timoleon e sua patria Agyrio tyrannum Apolloniadem expulerit atque incolis Syracusanam civitatem contulerit[32].
Cum Timoleon in Siciliam advenit Graecorum numerus in insula ob bella et exsilia multum imminutus erat. Multas urbes ab incolis desertas invenit aut a Carthaginiensibus vastatas. Itaque colonos e Peloponneso et aliunde accersivit. Urbes Acragantem et Gelam paene ex nihilo restauravit et prosperitatem oeconomicam multum auxit. Simul passim nova aedificia publica struebantur: exempli gratia Diodorum Siculum legimus novum theatrum Agyrii laudantem secundum pulchritudine post Syracusanum. Tum enim Sicilia Graeca restaurata est et per breve tempus velut confoederationem circa Syracusas stipatam formavit[33]. Quae narrabant auctores antiqui hodierna etiam archaeologia confirmat.
Timoleon universe ut liberator Siciliae laudabatur. Duae narratiunculae ab auctoribus antiquis referebantur quibus democraticos animos hominis probabant. Cum Laphystius quidam vadimonium ei imponere vellet ut in ius veniret, coeuntibus iam multis qui illius impudentiam vi repressuri erant Timoleon eos retinuit dicens ob hoc ipsum tot et tanta pericula se adisse ut cuivis Syracusanorum de quacumque re liberet iure agere liceret[34]. Item quondam cum Demaenetus quidam eius res gestas in contione denigraret deis gratias egit quod tandem preces suas exaudissent qui semper libertatem quaelibet impune dicendi Syracusanis reddere voluisset[35].
Nihilominus eius renovatio politica non multum tempus ei superfuit: nam forma civitatis antiquae quam restituerat apud Graecos vixerat et cum mercennariorum praepotentia congruere non poterat.
De morte et funere
[recensere | fontem recensere]Ultimo vitae anno Timoleon ex morbo gentili caecus factus strategiam post octo annos deposuit et reliquam vitam privatus Syracusis degit: numquam enim in Graeciam rediit. Adhuc tamen sententiam in ecclesia de maximis rebus rogabatur, quam Syracusani numquam neglexerunt[36]. Mortuo magnificum funus ducentarum minarum de publico decreverunt. Monumentum in agora erexerunt in quo humatum est atque circa palaestram aedificarunt quae Timoleonteum dicebatur[37].
In artibus et litteris
[recensere | fontem recensere]Historia Timoleontis, in primis Timophanis fratris caedes, apud modernos argumentum tam pictoribus quam poetis ut Hermanno Melville[38] praestitit. Hanc necem in scaenam protulerunt Victorius Alfierius (1783 et 1789)[39], Iohannes Franciscus de La Harpe (1764)[40], Maria Iosephus Chénier (1794)[41][42]. Plutarchi narrationem observare solent.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Si quidem Plutarchum (3.4 et 39.5) sequimur. Nam Diodorus eius patrem Timaenetum appellat (16.65.2 et 16.90).
- ↑ Plutarchus 4.1.
- ↑ Cornelius Nepos 1.3-4. Diodorus Siculus 16.65.4. Plutarchus 4.4-8. Diodorus Siculus 16.65.3-7 res aliter narrat atque non mercennarios sed pauperes et latrones circum se stipasse Timophanem scribebat.
- ↑ Cornelius Nepos 1.5. Plutarchus 5-7 qui paenitentiam eius detrectat.
- ↑ Bibliotheca historica 16.65.7-9.
- ↑ Ibid.:διεβεβαιώσαντο γάρ, ἐὰν μὲν καλῶς ἄρξῃ τῶν Συρακοσίων, κρίνειν αὐτὸν τυραννοκτόνον, ἐὰν δὲ πλεονεκτικώτερον, ἀδελφοῦ φονέα. Eadem verba Plutarchus in ore Teleclidis cuiusdam ponit (7.2).
- ↑ Polybius, Historiae, XII.23.4-7: Τίμαιος δὲ μείζω ποιεῖ Τιμολέοντα τῶν ἐπιφανεστάτων θεῶν.
- ↑ Plutarchus 2-3. Cornelius Nepos 2.1. Diodorus 16.65.1-2.
- ↑ Plutarchus 8. Diodorus Siculus 16.66.3-5.
- ↑ Diodorus Siculus 66.2 et 5.
- ↑ Diodorus Siculus 68.1-3.
- ↑ Diodorus Siculus 66.5-67.2. Plutarchus 9.3-8.
- ↑ Diodorus Siculus 68.4-8. Plutarchus 10 et 11.1-3.
- ↑ Plutarchus 12.1-9. Diodorus Siculus 68.9-11.
- ↑ Plutarchus 13-15. Cornelius Nepos 20.2.1-2. Diodorus non eandem sequentiam chronologicam praebet; de Dionysii deditione scribebat cap. 70.1-4.
- ↑ Bibliotheca historica 69.3. Hi numeri tamen 'rhetorici' videntur, hoc est vero maiores.
- ↑ Plutarchus 17-21. Cornelius Nepos 2.3. Diodorus 69.3-6. Cornelius Nepos 2.4.
- ↑ Sic Plutarchus et Diodorus Siculus. Quinquaginta milia fuisse ad proelium scribebat Polyaenus V.12.3. Cf Diodorus Siculus 16.73.5-6.
- ↑ Diodorus Siculus 16.73.
- ↑ Polyaenus V.12.1.
- ↑ Inprimis 2 500 e "Sacra Cohorte" (Diodorus 80.4-5).
- ↑ Plutarchus 25-29. Diodorus Siculus 16.77.4-5 et 78-81.
- ↑ Diodorus Siculus 16.82.3.
- ↑ Plutarchus 24.2. Diodorus Siculus 16.72.2-5.
- ↑ Plutarchus 24.1, 30.4-6, 31-32. Cornelius Nepos 2.3. Diodorus Siculus 16.72.2-5, 77.5.
- ↑ Plutarchus 30.4-6 et 31.1. Polyaenus V.12.2. Cornelius Nepos 2.4.
- ↑ Plutarchus 22.1-3. Diodorus Siculus 16.70.4. Cornelius Nepos 3.3: dedit operam ut quam minime multa vestigia servitutis manerent.
- ↑ Diodorus Siculus 16.70.5-6 et 82.6-7. Plutarchus 24.3.
- ↑ Plutarchus 24.1-2 et 31-34. Cornelius Nepos 2.3-4. Diodorus Siculus 72.2-5, 73.1-2, 82.4-5.
- ↑ Polyaenus V.12.2.
- ↑ Vita Timoleontis 33. Vita Dionis 58.8-10.
- ↑ 16.82.4.
- ↑ Plutarchus 22.4-8, 23.1-7, 35.1-4. Diodorus Siculus 16.82.5 qui scribebat 40 000 colonorum Syracusas venisse, decem milia Agyrium et 16.83.1-3. Cornelius Nepos 3.1-2.
- ↑ Cornelius Nepos V.2. Plutarchus, Tim. 37.2.
- ↑ Cornelius Nepos V.3. Plutarchus, Tim. 37.3.
- ↑ Plutarchus 37.8-10 et 381-7. Cornelius Nepos 4.1-2.
- ↑ Plutarchus 39.1-6. Diodorus Siculus 16.90.1. Cornelius Nepos 5.4.
- ↑ Textus. Robert Shulman, "Melville's "Timoleon": From Plutarch to the Early Stages of Billy Budd", Comparative Literature, 1967: 351-361
- ↑ Textus apud Vicifontem Italianum
- ↑ Textus. Thierry Maligne, «La Harpe et la tragédie politique », Littératures, 2010: 45-58.
- ↑ Textus apud Gallica. Vincenzo De Santis et Paola Perazzolo, «Le fratricide à l’antique dans la tragédie post-thermidorienne. Chénier, Lemercier, Legouvé », Revue italienne d’études françaises 2024, 14.
- ↑ Vide etiam septimo decimo saeculo [1]
Fontes
[recensere | fontem recensere]
- Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium: XX: Timoleon
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica liber XVI 65-90
- Plutarchus, Vita Timoleontis
- Polyaenus Strategemata V.12
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- P. J. Bicknell, "The Date of Timoleon's Crossing to Italy and the Comet of 361 B. C.", The Classical Quarterly, 1984: 130-134
- N. G. L. Hammond, "The Sources of Diodorus Siculus XVI", The Classical Quarterly, 1938: 137-151
- Pierre-Olivier Hochard, "Le monnayage d’or et d’argent de Syracuse sous Timoléon et la « Troisième démocratie » : étude préliminaire", Revue Numismatique, 2022: 17-81
- Claude Mossé, "Les mercenaires dans les luttes internes de Syracuse au ive siècle. Le témoignage des vies de Dion et de Timoléon de Plutarque" in Esclavage, guerre, économie en Grèce ancienne. Hommages à Yvon Garlan, P. Brulé - J. Ouhlen éd., 1997: 165-175
- "Timoléon et la recolonisation de la Sicile grecque (Plutarque, Vie de Timoléon, XXII, 4 s.)", Publications de l'École Française de Rome, 1999(251): 249-256
- Sandra Péré-Noguès, "Les symmachies en Sicile des expéditions d’Athènes à la stratégie de Timoléon", Dialogues d'histoire ancienne, 2016 (Suppl. 16): 97-112
- Bernhard Smarczyk, Timoleon und die Neugründung von Syrakus, Vandenhoeck & Ruprecht, 2003
- R. J. A. Talbert, Timoleon and the Revival of Greek Sicily 344-317 B.C., Cambridge University Press, 1974 Recensio critica
- H. D. Westlake, Timoleon and his relations with tyrants, Manchester, 1951 Recensio critica
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad Timoleontem pertinent
![]() |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Treccani • Store norske leksikon • |